|
Titulus | De religione | De linguis | De logica | De historia | De homine | De natura | De cultura | De creationibus culturae De linguis | De vocabulis | De grammatiica | De genere scribendi | De voce et littera | De dialecto | De comparatione linguarum | De nominibus | Commentationes linguisticae |
||||
|
Heinrich Tischner Fehlheimer Straße 63 64625 Bensheim |
De pronuntiatu Romanico
|
Inscriptio:
|
||
|
3. De differentiis inter linguas
|
|
Romanos in Germania dialectum proprium habere puto, differentem ab illo in Italia, Hispania, Gallia, Britannia etc. Signa propriae pronuntiationis sunt: 1. De littera CTheodisci C ante e, i, ae in vocabulis Romanicis sicut [ts] pronuntiant, e.g. Lat. census = Theod. Zins. Italiani autem pronuntiant [tš] ut in città = civitas, Franci et Angli [s] ut in cité /city. Hispani denique [θ] appellant, ut in ciudad. Litteras Ch Theodisci Italianique sicut c pronuntiabant, vide: archi(episcopus) = Theod. Erz-, Ital. arci-. Hispani, Franci Anglique autem aliter pronuntiant, sc. [tš] sive Franci [š]: arch- 2. De accentuTheodisci accentum ad primam syllabam reducisse videntur, Romanici autem paenultimam suo sono enuntiant. Itaque lingua Theodisca antiqua syllabae ultimae primae declinationis (-us, -um) ommittuntur, linquis Romanicis autem voce -o conservati sunt. E.g.: angelus, chorus, palus = Theod. ant. angil, chor, phâl, sed Ital. angelo, coro, palo. Syllabae ultimae aliorum declinationum etiam in lingua Theodisca antiqua conservatae et modo in lingua nova omissae sunt: arca - crucem, carcerem = ant. archa - krûzi - karkari, sed lingua nova: Arche - Kreuz, Kerker. Non opinor vocabula ut angil aut phâl traditioni Theodiscae subiecta esse, sed propria vocabula Romanica in Germania, quae Theodisci eodem voce, quo audierant, acceperunt. Significantes sunt nomina Romana, quae Theodisci eodem modo tractabant sicut vocabula: sanctus Petrus = Sankt Peter et non sicut in Italia Santo Petro. Item: Horatius, Augustus = Horaz, August. Pontius Pilatus autem non Ponz Pilat nominatur (quia Credo Latine et non Theodisce declamabatur). 3. De differentiis inter linguasTamen linguae Theodisca antiqua et Romanica in Germania distinguendae sunt: Lingua Theodisca antiqua ab nono saeculo tradita est. Continet vocabula Romanica variorum saeculorum, e.g.:
Vocabula Latina tradita in lingua Theodisca antiqua ab nono saeculo non sunt idem ut vocabula Romanica noni saeculi, sed ante plurimos saeculos a lingua Romanica accepta et nunc ut vocabula Theodisca tractata sunt. Id vidimus in exemplis sequentis: Lat. pondus, tegula, calicem > Th. pfunt, ziagala, kelih (transfer vocalis et articulatio Theodisca), quamvis Romanici dixissent: pondo, tegolo, calice. |
||
|
|
|
|
Datum: 1985 / 2005 Redactum: 20.02.2011 |
|